§ 5
Ceterum si tu innocentiae, si iustitiae uiam teneas inlapsa firmitate uestigii1 tui, si in Deum uiribus2 totis ac toto corde suspensus hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam datur, quantum gratiae spiritalis augetur. non enim, qui beneficiorum terrestrium mos est, in capessendo [^de Deo] munere mensura3 ulla uel modus est. profluens largiter spiritus nullis finibus premitur nec coercentibus claustris4 intra certa metarum spatia frenatur. manat iugiter, exuberat afluenter: nostrum tantum sitiat pectus et pateat. quantum illuc fidei capacis adferimus, tantum gratiae inundantis5 haurimus. inde iam facultas datur, castitate sobria, mente integra, uoce pura in medellam dolentium posse uenenorum uirus extinguere6, animorum desipientium labes reddita sanitate purgare, infestis iubere pacem, uiolentis quietem, ferocientibus lenitatem, inmundos7 et erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus inmerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere, ut recedant duris uerberibus urguere8, conflictantes, eiulantes9, gementes incremento poenae propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere. res illic geritur nec uidetur10: occulta plaga et poena manifesta. ita quod esse iam 11P. 8 coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur: quod necdum corpus ac membra mutauimus, adhuc carnalis aspectus saeculi nube caecatur. quantus hic animi potentatus est, quanta uis12 est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur, sed adhuc maiorem et fortiorem uiribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum inperioso iure dominetur.
nestigii ↩
niribus ↩
menaura ↩
clanstris ↩
innndantis ↩
extingnere ↩
inmnndos ↩
nrgnere ↩
einlantes ↩
nidetur ↩
Apparatus: 1 operatione] obtemperatione [^scripsit Balwsius] necr 2 et om. [^W] de nono [^W] 3 uiam] semitam [^B sed s. l. m. 2:] uel uiam si inlapsa [^B] si illapsa firmitate nostigii tui incedas [^v post Pamelium] 4 nestigiis tuis [^ex] nestigii tni [^M m]. 2 5 sis] scis [^B] licentia [^B] 6 qui] qualis [^M] benefitiorum [^PM] 7 moris [^Ml] de deo munere [^scripsi (cfr. p. 15,10:] de deo munUl), dei munere [^M sed] dei [^a. l. m. 2,] munere [^WVPB,] munere caelesti rr, munere diuino [^cod. S. Victoria ante] mensura eras. muneris in [^P] 9 cohercentibus [^P] certa metarum [^ex] certarum [^M m]. » metarum] Atorum [^B] spacia [^B] 10 refrenatur [^Mr,] refrenantur P affiuen- [^ter JfB] 11 illic [^W] 12 aurimus WI castitatem sobriam [^P] 13 nirtute sincera, uoce puraPo, uoce pura, uirtute sincerav; uirt. s. ora. [^WVMB] medellam [^W1 P1 ,] medelam [^FBTPP1,] medel,a [^M] (medulla adolescentium r, medela dolescentium [^maXuit Bigaltius)] 14 uiros P1 [^extingui P, sed ex in ras. ettm.3] 15 purgari P 16 ferocibus [^exferocien-] tibus P 18 urgueri P 19 heiulantes [^WPB,] aeiulantes [^M] et gementes [^MB] paene [^W,] poene P propagantes P 20 fraglis P cedere [^W] flagris caedore om. [^M] res illic]••• illic P geritur [^ex regitur Mm. 2] 21 et] sed P [^ita om. P] cepimus P ↩
nis ↩
