Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [CSEL]
§ 12
Et ecce id ipsum quale est unde nobis cum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei inpugnatis adque opprimitis Dei seruos? parum est quod furentium uarietate uitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum conpendio rapinarum uita uestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio uera subuertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur: adhuc insuper Dei seruos et maiestati ac numini eius dicatos iniustis persecutionibus flagitatis. satis non est quod ipse tu Deum non colis: adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis 12[P. 360]
nec coli omnino permittis, et cum ceteri qui non tantum3 ista inepta idola et manu hominis facta simulacra sed et portenta quaedam et monstra uenerantur tibi placeant, solus displicet Dei cultor. fumant ubique in templis uestris hostiarum4 busta et rogi pecorum, et Dei altaria uel nulla sunt uel occulta. crocodili et cynocephali et lapides et serpentes coluntur, et Deus solus in terris aut non colitur aut non est inpune quod colitur. innoxios, iustos, Deo caros domo priuas5, patrimonio spolias, catenis premis [carcere includis], bestiis, gladio, ignibus punis. nec saltim contentus es dolorum nostrorum conpendio et simplici ac ueloci breuitate poenarum: admoues6 laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis uisceribus numerosa supplicia, nec feritas adque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis: excogitat nouas poenas ingeniosa crudelitas7.
-
Apparatus: 9 Es. 59,1 sq. ↩
-
Apparatus: 1 falsari [^S,] falsarius [^R] uenefici inde BI, inde uenefici [^B2V,] uenefici [^SW in Ss. I. m.2] aicariJJ [^4 uel] deW; cf. p. 12,9] dum inpunitatem [^R] 5 dum TTinras. [^ueniunt SR ♦•♦iudicaturi R 6 rei ex res W m. 2,] rei [^R sed] i [^super ras]. ueritatis [^W] 7 certa...monstratur [^om. R] ratione v monstratur [^W sed] monstra [^in ras]. deum [^W v] 9 ait [^ex] aut [^R] domini [^v] salnos [^SWRV,] saluos uos [^v; cf. test. II 4, III47] 10 grauabit S, grauanit [^WRv] aurem suam [^S] audiat [^R] pecca [^W] 11 dom [^S] 12 uertit [^W] faciem suam [^v] 14 desinat [^S,] desinit [^WR] si om. [^B] 16 et [^om. WRv] nobiscum [^uel] nobis uobiscum [^v; cf. Gron. obs. p. 627] 19 ferarum [^R] 22 nec q.] non queritur [^WR] 23 nomini [^Rv] dicatos iniustis persecutionibus [^bis exhtbet S] fiagitas [^R,] fatigatis [^V,] agitatis [^v; cf. Gron. l. c]. 24 dom [^ex duih S m. 2] 25 dom [^S] ↩
-
tantam ↩
-
hostiaram ↩
-
prinas ↩
-
admones ↩
-
cradelitas ↩
Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [PL]
XII.
Ecce id ipsum quale est unde nobis vobiscum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei impugnatis atque opprimitis Dei servos. Parum est quod furentium varietate vitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum compendio rapinarum vita vestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio vera subvertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur; adhuc insuper Dei [Col. 0553B]
servos et majestati ac nomini ejus dicatos injustis persecutionibus fatigatis. Satis non est quod ipse tu Deum non colis; adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis, nec coli omnino permittis; et, cum caeteri, qui non tantum ista inepta idola et manu hominis facta simulacra, sed et portenta quaedam et monstra venerantur, tibi placeant, solus tibi displicet Dei cultor. Fumant ubique in templis vestris hostiarum busta et rogi pecorum, et Dei altaria vel nulla sunt vel occulta. Crocodili et cynocephali et lapides et serpentes a vobis coluntur, et Deus solus in terris aut non colitur, aut non est impune quod colitur: innoxios, justos, Deo charos domo privas, patrimonio spolias, catenis premis, carcere includis, gladio, bestiis, ignibus punis. [Col. 0553C]
Nec saltem contentus es dolorum nostrorum compendio et simplici ac veloci brevitate poenarum; admoves laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis visceribus numerosa supplicia; nec feritas atque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis; [Col. 0554A]
excogitat novas poenas ingeniosa crudelitas.