• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258)

Edition Hide
Ad Demetrianum [CSEL]

§ 25

Secnritati igitur et uitae dum licet prouidete. offerimus uobis animi et consilii nostri salutare munus. et quia odisse non licet nobis et sic Deo plus placemus, dum nullam pro iniuria uicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad uerae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. non inuidemus commodis uestris nec beneficia diuina celamus. odiis uestris beniuolentiam reddimus et pro tormentis ac 123[P. 370] suppliciis quae nobis inferuntur salutis itinera monstramus. credite et uiuite et qui nos ad tempus persequimini in aeternum gaudete nobiscum. quando istinc recessum fuerit, nullus iam paenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. hic uita aut amittitur aut tenetur: hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei prouidetur. nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus ueniat ad consequendam salutem. in isto adhuc mundo manenti paenitentia nulla sera est. patet ad indulgentiam Dei aditus et quaerentibus adque intellegentibus ueritatem4 facilis accessus est. tu sub ipso licet exitu et uitae temporalis occasu pro delictis roges et Deum qui unus et uerus est confessione et fide agnitionis eius inplores, uenia confitenti datur et credenti indulgentia salutaris de diuina pietate conceditur et ad inmortalitatem sub ipsa morte transitur.


  1. Apparatus: 1 angustiauerunt [^WBv] 2 eorum] illorum [^B] timore] terrore [^W] 3 inspiratae [^WB] 4 dicent [^Bv] habentes] agentes [^MB] per (p [^B)] angugtiam [^WMBBV,] prae angustia [^v] 5 hii [^WIBB] 6 risum [^MR,] derisum v in [^om. W] similitudinem [^MJRv] 7 illius estimauimus [^W] 8 illius [^W,] eorum [^B] 9 inter sanctos] in sco [^W] illorum [^M,] eorum [^WBBv] 11 et sol.. - nobis [^om. B] ojrtus est v 12 in iniquitatis [^v] uiae [^W] et [^(ante] amb.) [^om]. v 16 tunc erit [^M,] erit enim [^V] paenit. fructu [^B] 17 uel dolor uel [^M] et inanis [^B] deprecatio in aeternum; poenam [^W] 18 [^credent v] 20 licet] tempus est [^V] 22 iniuriam [^R,] iniuria... [^W] 23 hortamur uos [^B] 24 dno [^M] ad ueram [^lJI,] aduorsae [^R,] aerae [^W] 25 de] et [^MI,] et de [^M] tenebrosa [^B] (profunda et tenebrosa nocte [^Pamelius)] 26 uestris om. [^M]*  ↩

  2. Apparatus: III.  ↩

  3. Apparatus: 24  ↩

  4. ueritatepi ↩

Edition Hide
Ad Demetrianum [PL]

XXV.

Securitati igitur et vitae, dum licet, providete. Offerimus vobis animi et consilii nostri salutare [Col. 0562C] munus. Et quia odisse non licet nobis, et sic Deo plus placemus dum nullam pro injuria vicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad verae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. Non invidemus commodis vestris, nec beneficia divina celamus. Odiis vestris benevolentiam reddimus, et pro tormentis ac suppliciis quae nobis inferentur [Col. 0563A] salutis itinera monstramus. Credite et vivite; et qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum. Quando istinc excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur aut tenetur; hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei providetur. Nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus veniat ad consequendam salutem: in isto adhuc mundo manenti poenitentia nulla sera est; patet ad indulgentiam Dei aditus, et quaerentibus atque intelligentibus veritatem facilis accessus est. Tu, sub ipso licet exitu et vitae temporalis occasu, pro delictis roges et Deum, qui unus et verus est, confessione et fide agnitionis ejus implores, venia confitenti datur, et credenti indulgentia salutaris de divina pietate conceditur, et [Col. 0563B] ad immortalitatem sub ipsa morte transitur. 225

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy