• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258)

Edition Hide
Ad Demetrianum [PL]

IX.

Merito ergo incursantibus plagis non desunt [Col. 0550B] Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus et jugis flamma et poena perpetua. Nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est, qui per Prophetam clamat et dicit: Audite sermonem Domini, filii Israel, quia judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram, sed execratio, et mendacium, et caedes, et furtum, et adulterium diffusum est super terram; 219 sanguinem sanguini supermiscent. Idcirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, et deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat 1. Indignari [Col. 0550C] se Deus dicit et irasci quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. Delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo convertitur. Fiunt ecce quae verbis [Col. 0551A] Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. Inter ipsa adversa, quibus vix coactata et conclusa anima respirat, vacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero judicare. Indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male vivendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leviora peccatis vestris.


  1. (Ose. IV, 1, 4) ↩

Edition Hide
Ad Demetrianum [CSEL]

§ 9

Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic 12[P. 357] rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est qui per prophetam clamat etdicit3: audite sermonem Domini, filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis uestris.


  1. Apparatus: 1 Hier. 2, 30. 4 Hier. 5, 3.  ↩

  2. Apparatus: 4 respondet v 6 est om. S et ecce S 7 est nulla formido [^W] 8 ista [^W 8.1. m. 2] 9 ominibus 81 11 quaereriB [^ex] quaerea [^S m. 2] minns [^S 8.1. m. 2] nunc minus tibi iuberes fortes [^R] 14 semis] non semis [^v] cuncta [^W 8.1]. m. 2 tu famularis [^uel] non fam. v 15 exegia S 16 compelles [^S] 19 et pari [^om. R] 20 Beruiantur [^R] 21 nimium [^WR] 22 et ferro] ferro etiam v 23 adeligis [^W] agnoscis miser v 24 tuum om. [^WR] ipse] in homine [^add. Manutius] 26 cum [^W s. I. m. 2] isti [^ij] dom [^S] singnlos [^post] terrore [^ponit S] 27 cladum [^WRV; cf. 357,13] conuertat [^R] manet] nam et [^W]  ↩

  3. Sic! ↩

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy