Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [PL]
XV.
O si audire eos velles et videre quando a nobis adjurantur et torquentur spiritalibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciuntur, quando ejulantes et gementes voce humana, et potestate divina flagella et verbera sentientes venturum judicium confitentur! Veni et cognosce vera esse quae dicimus. Et quia sic deos colere te dicis, vel ipsis quos colis crede; aut si volueris et tibi credere, de te ipso loquetur, audiente te, qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecavit. Videbis nos rogari ab eis quos tu rogas, [Col. 0555B] timeri ab eis quos tu times, quos tu adoras; videbis sub manu nostra stare vinctos et tremere captivos quos tu suscipis et veneraris ut dominos. Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris quando conspexeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et, praesentibus [Col. 0556A] licet vobis, praestigias illas et fallacias suas non posse celare.
Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [CSEL]
§ 15
0 si audire eos uelis et uidere, quando adiurantur a nobis, torquentur spiritalibus flagris et uerborum tormentis de obsessis corporibus eiciuntur, quando eiulantes et gementes uoce humana et potestate diuina flagella et uerbera sentientes uenturum iudicium confitentur. ueni et cognosce uera esse quae dicimus: et quia sic deos colere te dicis, uel ipsis crede quos colis. aut si uolueris et tibi credere, de te ipso loquetur audiente te qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecauit. uidebis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis 1[P. 362] quos tu adoras: uidebis sub manu nostra stare uinctos et tremere captiuos quos tu suspicis et ueneraris ut dominos. certe uel sic confundi in istis erroribus tuis poteris, quando conspecxeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et praesentibus licet uobis praestigias illas et fallacias suas non posse celare.
-
Apparatus: 1 destruendi [^R post] destruenti [^non distinguit v] etsi v 2 me prius ex ebrius.B creDit [^W] 3 debeas. quid [^scripsi.,] debeas, quod [^SWBv] 5 praeconatione v [^post] confundo [^cap. 14 incipit v] 7 distrue 8 disceptationemJS 8 rationem [^R] 9 nominisR I 10 ipsi [^R 8. I. m. 2] ad [^S,] aut [^WRv,] at [^coniecerat Latinius etAnt]. de [^Rooy spicil. crit. p. 32] 11 se colentibus v uindecare [^S] 12 plus [^S] 13 es [^add. W2] ergo [^S,] autem [^WRv] his] iis v eos S, illos [^WRv] 14 illis] ipsis potius [^v] debes] add. v: et timeri ut dominus defendet [^S] 15 pereant] praetereant [^R] 16 colore [^R] defendes [^S] eis [^WR] 17 tu] tu ipse [^v] 18 uelles v a nobis adiurantur [^WRv] et torquentur v 19 fraglis [^W] 20 heiulantes [^SWR] et gementes om. [^R; cf. p. 25, 5 sq]. 23 quos colis crede [^WRv] 24 tebi S loquentur [^R] 25 nunc om. [^W] 26 rogasti, meri [^W] timeri ab cis][^add. v:]* quos tu times ↩