Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [PL]
XVIII.
Nec ideo quis putet Christianos iis quae accidunt non vindicari, quod et ipsi videantur accidentium incursione perstringi: poenam de adversis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est; ille moeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cujus vivendi fructus omnis hic capitur, cujus hic solatium omne finitur, cujus caduca et brevis vita hic aliquam dulcedinem computat et voluptatem, quando istinc excesserit, poena jam sola superest ad dolorem. Caeterum nullus iis dolor est de incursione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternimur adversis, nec frangimur [Col. 0558B]
nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade aut corporum valetudine mussitamus. Spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus. Per ipsa quae nos cruciant et fatigant, probari et corroborari nos scimus et fidimus.
Edition
ausblenden
Ad Demetrianum [CSEL]
§ 18
Nec ideo quis putet christianos his quae accidunt non uindicari, quod et ipsi uideantur accidentium incursione perstringi. poenam de aduersis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est. ille maeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cuius uiuendi fructus omnis hic capitur, cuius hic solacium omne finitur, cuius caduca et breuis uita hic aliquam dulcedinem computat et 12[P. 364]
noluptatem3, quando istinc excesserit poena iam sola superest ad dolorem. ceterum nullus his dolor est de incursatione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. denique nec consternamur aduersis nec frangimur nec dolemus neque in ulla aut rerum clade aut corporum ualitudine mussitamus. spiritu magis quam carne uiuentes firmitate animi infirmitatem corporis uincimus. per ipsa quae uos cruciant et fatigant probari et corroborari nos scimus et fidimus.
-
Apparatus: 14 Rom. 12,19 (cf. Dent. 32, 35). 16 ProD. 20, 22. ↩
-
Apparatus: 1 noster sic [^V,] noster sit [^v] 4 remanet [^W] maioreiS 5 et iustior [^Rv] fietTT [^7 exurgiturom.ii] non][^nos R] uindicta nostraJJ [^cometetur S] 8 memorias ta [^desinit S] 9 repetita [^W] uocis] doces 22 10 quodqueJ [^quoque MR] 11 rerum [^WMBV,] aerum [^R] (a [^in ras.),] regum [^v] 12 diminutione [^B,] dil notione R 13 fortuitum] postremum [^R] iam] tam R 14 uindicta W 16 praemonet [^Ml] dicet [^Ml] dixeris] dicas [^M] ulciscor 22 [^me M 8.1. m. 2 17 dfi R anzilior sit 22,] auxilietur [^M] 19 dignatione [^MB] 20 christianis [^W] his] iis v accedunt [^Ml] 21 et [^om. M] incursatione v 22 sentiet R 23 male sit) malent R 24 esse [^W 8. I. m. 2] 26 breuis uita] orem suita R et] ad [^fort]. uoluptate [^B] ↩
-
Sic! ↩