• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput II

§ 13

Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies, quae inexplebilis libido saeuitiae? quin potius elege tibi alterum de duobus: christianum esse aut est crimen aut non est. si crimen est, quid non interficis confitentem P si crimen non est, quid persequeris innocentem? torqueri enim debui, si negarem. si poenam tuam metuens id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis cum ui doloris adigendus, sicut in quaestionibus ceteris torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris ueritas quae indice uoce non promitur dolore corporis exprimatur. nunc uero cum sponte confitear et clamem et crebris1 ac repetitis identidem uocibus christianum me esse contester, quid tormenta admoues confitenti et deos tuos non in abditis et secretis locis sed palam, sed publice, sed in foro ipso 2[P. 361] magistratibus et praesidibus audientibus destruenti? ut et si parum fuerat quod in me prius eriminabaris3, creuerit quod et odisse et punire plus debeas. quid dum me christianum celebri loco et populo circumstante pronuntio et uos et deos uestros clara et publica praedicatione confundo, quid te ad infirmitatem corporis uertis, quid cum terrenae carnis inbecillitate contendis? cum animi uigore congredere, uirtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione si potes uince, uince ratione.


  1. erebris ↩

  2. Apparatus: 2 facta] non tantum facta [^R] 3 monstrua [^R] uenerentur [^W] placent RI solus tibi v 4 [^fumant...1.7] quod colitnr om. [^S] 5 nulla] nona [^R] crocodilli [^WlR,] coroodrilli [^W7] 6 cyrocefali [^R] a nobis coluntur e 8 deo caros deo caros [^R] 9 carcere includis om. [^S; cf. de bono pat. c.12:] subeundus carccr portandae catenae 9 gladio bestiis v saltem Sv 12 lacerandis] laniandis [^W] suplicia [^R] 15 quae haec om. [^R] insaniabilis 81 carnificinae] ne [^R] inplebilis [^R] 16 elige [^R"] 17 esse [^ex] es [^W m. 2] 20 fuerat 81 21 celarem] negarem [^W] 22 cum [^Tii Sl,] m.. [^R,] ui S [^W"] 23 caeteris quaestionibus r rei] et R accusatUlWI teneri] generiii 24 ut om. 8 25 clamera] damen R 27 non [^om. W] aditis [^Wl] 28 locus [^R I]*  ↩

  3. Sic! ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Compare
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy