§ 2
Haec considerans saepe conticui et inpatientem patientia uici, cum nec docere indocilem possem nec impium religione comprimere nec furentem lenitate cohibere. sed enim cum dicas plurimos conqueri et quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeuiant, quodque imbres et pluuias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet, ne iam non uerecundiae, sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, uideamur crimen agnoscere. respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et ceteris quos tu forsitan concitasti et aduersum nos odia tuis maledicis uocibus seminando comites tibi plures radicis adque originis tui pullulatione fecisti: quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem. nam qui ad malum motus est mendacio fallente multo magis ad bonum mouebitur ueritate.
