• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [PL]
Caput II

XVI.

Quae ergo mentis ignavia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire et mortis aeternae laqueis vinctos spem nolle immortalitatis excipere, non metuere Deum comminantem et dicentem: Sacrificans diis, eradicabitur, nisi Domino soli 1. Et iterum: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et incurvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis

2. quid te ad falsos deos humilias et inclinas? Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum corpus incurvas? Rectum te Deus fecit; et cum caetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status et ad [Col. 0556B] coelum atque ad Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere. Ut carere inferis possis, ad alta et coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis, cum serpente quem colis, sternis? quid in ruinam diaboli per ipsam et cum ipso cadis? Sublimitatem [Col. 0557A] serva qua natus es; persevera talis qualis a Deo factus es. Cum statu oris et corporis animum tuum statue. Ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. Relinque idola quae humanus error invenit. Ad Deum convertere; quem si imploraveris, subvenit. Christo crede, quem vivificandis ac reparandis nobis Pater misit. Laedere servos Dei et Christi persecutionibus tuis desine, quos laesos ultio divina defendit.


  1. (Exod. XXII, 19) ↩

  2. (Isa. II, 8) ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL] Compare
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy