XIX.
Putatis nos adversa vobiscum aequaliter perpeti, cum eadem adversa videatis a nobis et vobis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamosa semper et querula est; apud nos fortis et religiosa patientia, quieta semper et semper in Deum grata est; nec quidquam istic laetum aut prosperum sibi vindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis, divinae pollicitationis tempus exspectat. Quamdiu enim corpus hoc permanet, commune cum caeteris sit necesse est et [Col. 0558C]
corporalis conditio communis; nec separari generi humano ab invicem datur, nisi si istinc de saeculo recedatur. Iutra unam domum boni et mali interim continemur. Quicquid intra domum evenerit pari [Col. 0559A]
sorte perpetimur, donec, aevi temporalis fine completo, ad aeternae vel mortis vel immortalitatis hospitia dividamur. Non ergo idcirco compares vobis et aequales sumus quia, in isto adhuc mundo et carne hac constituti, mundi et carnis incommoda vobiscum pariter incurrimus: nam, cum in sensu doloris sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem tecum videas aequaliter non dolere.
