XX.
Viget apud nos spei robur et firmitas fidei; inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et immobilis virtus, et numquam non laeta patientia, et de Deo suo semper anima secura, sicut per Prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur, spei ac fidei nostrae firmitatem coelesti voce corroborans: Ficus,]: [Col. 0559B]
inquit, non afferet fructum, et non erunt nascentia in vineis. Mentietur opus olivae]:, et campi non praestabunt cibum. Deficient a pabulo oves]:, et non erunt in praesepibus boves. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo 1. De Dei hominem et cultorem Dei, subnixum spei veritate et fidei stabilitate fundatum, negat mundi hujus et saeculi infestationibus commoveri. Vinea licet fallat et olea decipiat, et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad Christianos? quid ad Dei servos, quos paradisus invitat, quos gratia omnis et copia regni coelestis exspectat? Exsultant semper in Domino, 223 et laetantur et gaudent in Deo suo, et mala atque adversa mundi fortiter tolerant, dum dona et prospera futura prospectant. Nam qui, exposita [Col. 0559C]
nativitate terrena, spiritu recreati et renati sumus, nec jam mundo sed Deo vivimus, non, nisi cum ad Deum venerimus, Dei munera et promissa capiemus. Et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis, et vel auferendis vel temperandis adversis, rogamus semper et preces fundimus, et pro pace ac salute vestra propitiantes ac placantes Deum [Col. 0560A]
diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus.
(Abac. III, 17-20) ↩
