• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) Ad Demetrianum Ad Demetrianum [PL]
Caput III.

XXII.

Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exemplum aliquid datur, ut Dei vindicis ira noscatur. Caeterum retro est judicii dies, quem Scriptura sancta denuntiat dicens: Ululate, proximus est [Col. 0560B] enim dies Domini, et obtritio a Deo aderit. Ecce enim dies Domini venit insanabilis indignationis et irae, ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo 1. Et iterum: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus]:, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula]:; et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus 2. Succendi et cremari alienigenas praecinit Dominus, id est alienos a divino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. Evadere enim eos solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando, ad vastationem mundi et interitum generis humani Angelos suos mittens, gravius in ultimo comminatur dicens: Vadite et caedite, et nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioris aut juvenis, [Col. 0560C] et virgines et parvulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est ne tetigeritis 3. Quod autem sit hoc signum, et qua in parte corporis positum, manifestat alio in loco Deus dicens: Transi per mediam Hierusalem, et notabis signum super frontes virorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio [Col. 0561A] ipsorum 4. Et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum, et ille salvus atque incolumis reservetur quisquis in hoc signo invenitur, item Dei testimonio comprobatur dicentis: Et erit sanguis in signo vobis super domos in quibus vos eritis; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga diminutionis cum percutiam terram Aegypti 5. Quod ante occiso agno praecedit in imagine, impletur in Christo, secuta postmodum veritate. Ut illic, percussa Aegypto, Judaicus populus evadere non nisi sanguine et signo agni potuit, ita et, cum vastari coeperit mundus et percuti, quisquis in sanguine et signo Christi inventus fuerit, solus evadet.


  1. (Isa. XIII, 6) ↩

  2. (Malach. IV, 1) ↩

  3. (Ezech. IX, 5, 6) ↩

  4. (Ezech. IX, 4) ↩

  5. (Exod. XII, 13) ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Demetrianum [CSEL] vergleichen
Ad Demetrianum [PL]
Übersetzungen dieses Werks
A Démétrien vergleichen
An Address to Demetrianus vergleichen
An Demetrianus (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung