• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) Ad Demetrianum Ad Demetrianum [PL]
Caput I

V.

Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod, saevientibus morbis, valetudo frangitur, quod humanum genus luis populatione vastatur, et hoc scias esse praedictum, [Col. 0547C] in novissimis temporibus multiplicari mala et [Col. 0548A] adversa variari, et appropinquante jam judicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. Non enim, sicut tua falsa querimonia et imperitia veritatis ignara jactat et clamitat, ista accidunt quod dii vestri a nobis non colantur, sed quod a vobis non colatur Deus. Nam, cum ipse sit mundi dominus et rector, et cuncta arbitrio ejus et nutu gerantur, nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt, non propter nos fiunt, a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis vestris irrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur, nec, relictis vanis superstitionibus, religio vera cognoscitur, ut, qui Deus unus est omnibus, unus colatur ab omnibus rogetur. [Col. 0548B]

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Demetrianum [CSEL] vergleichen
Ad Demetrianum [PL]
Übersetzungen dieses Werks
A Démétrien vergleichen
An Address to Demetrianus vergleichen
An Demetrianus (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung