14.
(1) Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere uirtutem edidit. Nam cum in uico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem inmisisset, in proximam, immo adhaerentem domum agente uento flammarum globi ferebantur. (2) Quod ubi Martinus aduertit, rapido cursu tectum domus scandit, obuium se aduenientibus flammis inferens. Tum uero mirum in modum cerneres contra uim uenti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus uideretur. Ita uirtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est. (3) In uico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis uoluisset euertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus. (4) Itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper adque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud euertere humana manus non potuisset, uirtus illud diuina dirueret. (5) Tum subito ei duo angeli hastati adque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum deuotus impleret. (6) Ita regressus ad uicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes adque simulacra redegit in puluerem. (7) Quo uiso rustici, cum se intellegerent diuino nutu obstupefactos adque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neclegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent.