• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Sulpicius Severus (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

18.

(1) Interea cum de motu adque impetu barbarorum subita ciuitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an uerus esset hic nuntius, fateretur. (2) Tum confessus est decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur: barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. Ita cum haec inmundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti ciuitas liberata est.

(3) Apud Parisios uero, dum portam ciuitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est adque benedixit, statimque omni malo emundatus. (4) Postero die ad ecclesiam ueniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat. Nec praetereundum est, quod fimbriae uestimento eius cilicioque detractae crebras super infirmantibus egere uirtutes. (5) Nam digitis inligatae aut collo inditae saepe ab aegrotantibus morbos fugauerunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Sancti Martini
Translations of this Work
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) Compare
Vie de Saint Martin Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy