• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Sulpice Sévère (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

21.

(1) Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos , ita ut conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur. (2) Quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. Quodam autem tempore cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens “ubi est” inquit, “Martine, uirtus tua? Unum de tuis modo interfeci”. (3) Tunc ille conuocatis fratribus refert quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu adfectus fuisset. Neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut uehiculo ligna deferret, isse ad siluam nuntiant. (4) Iubet igitur aliquos ire ei obuiam: ita haut longe a monasterio iam paene exanimis inuenitur. Extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus causam mortis et uulneris: iunctis scilicet bubus dum dissoluta artius lora constringit, bouem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse. Nec multo post uitam reddidit. Videris, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. (5) In Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praeuidebat aut sibi nuntiata fratribus indicabat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita Sancti Martini
Traductions de cette œuvre
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) Comparer
Vie de Saint Martin Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité