• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Sulpicius Severus (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

24.

(1) Animaduersum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur. (2) Quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo inlusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum uidimus. (3) Plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt, eodem tempore in Oriente quendam extitisse, qui se Iohannen esse iactitauerit. Ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis existentibus, Antichristi aduentum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur.

(4) Non praetereundum autem uidetur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptauerit. Quodam enim die praemissa prece et circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate adsumpti fulgoris inluderet, ueste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro inlitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit. (5) Cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. Tum prior diabolus: “agnosce” inquit, “Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi uolui”. (6) Ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: “Martine, quid dubitas credere, cum uideas? Christus ego sum”. (7) Tum ille, reuelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum, “non se” inquit “Iesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem uenturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem uenisse non credam”. (8) Ad hanc ille uocem statim ut fumus euanuit et cellulam tanto foetore conpleuit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. Hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognoui, ne quis forte existimet fabulosum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita Sancti Martini
Übersetzungen dieses Werks
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) vergleichen
Vie de Saint Martin vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung