6.
(1) Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie adsumpta, se ei obuium tulit, quo tenderet quaerens. Cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus uocaret intendere, ait ad eum: (2) quocumque ieris uel quaecumque temptaueris, diabolus tibi aduersabitur. Tunc ei prophetica uoce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutorest: non timebo, quid faciat mihi homo. Statimque de conspectu eius inimicus euanuit. (3) Itaque ut animo ac mente conceperat, matrem a gentilitatis absoluit errore, patre in malis perseuerante: plures tamen suo saluauit exemplo.
(4) Dehinc cum haeresis Arriana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullulasset, cum aduersus perfidiam sacerdotum solus paene acerrime repugnaret multisque suppliciis esset adfectus – nam et publice uirgis caesus est et ad extremum de ciuitate exire conpulsus – Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilari, quem ad exilium haereticorum uis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit. Ibi quoque eum Auxentius, auctor et princeps Arrianorum, grauissime insectatus est, multisque adfectum iniuriis de ciuitate exturbauit. (5) Cedendum itaque tempori arbitratus ad insulam, cui Gallinaria nomen est, secessit comite quodam presbytero, magnarum uirtutum uiro. Hic aliquamdiu radicibus uixit herbarum: quo tempore helleborum, uenenatum, ut ferunt, gramen, in cibum sumpsit. (6) Sed cum uim ueneni in se grassantis uicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit statimque omnis dolor fugatus est. (7) Nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis paenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei temptauit occurrere profectusque ad urbem est.