• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De spectaculis

23

1 cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit? 2 an deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister +tot statuum+, ut sacerdos coronatus vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Elian exornavit? 3 placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat? 4 docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre. sic et tragoedos cothurnis extulit, quia Р»nemo potest adicere cubitum unum ad staturam suamв•—: mendacem facere vult Christum. 5 iam vero ipsum opus personarum quaero an deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae? non amat falsum auctor veritatis; adulterium est apud illum omne quod fingitur. 6 proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit: omnem enim hypocrisin damnat. ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus vestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus curatur? 7 sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit; ideo illi oculos deus commodavit, ut vapulando deficiant. 8 taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida quam qui eundem postmodum iugulat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De spectaculis
Übersetzungen dieses Werks
Contre les spectacles vergleichen
The Shows vergleichen
Über die Schauspiele (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung