• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De spectaculis

8

1 ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur. cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent. 2 qui spectaculum primum a Circa Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur. plane venefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis? 3 singula ornamenta circi singula templa sunt. ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt. delphines Neptuno vomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; 4 ante eas tres arae trinis deis parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas existimant. 5 obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soli prostituta. scriptura eius unde eius et census: de Aegypto superstitio est. frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque illic praesidet euripo. 6 Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias. eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt.

7 animadverte, Christiane, quot nomina inmunda possederint circum. aliena est tibi regio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt.

de locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorundam interrogationem. 8 quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento? nulla est praescriptio de locis. nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium. 9 ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt: totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt. 10 non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator vel adorator intravero, a deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator. loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur. 11 propterea autem commemoramus, quibus eiusmodi loca dicentur ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt, quibus ipsa loca dicantur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De spectaculis
Translations of this Work
Contre les spectacles Compare
The Shows Compare
Über die Schauspiele (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy