20.
Et quia de comparatione virginitatis et nuptiarum sum aliqua dicturus, obsecro lecturos ne me putent nuptiis detraxisse in virginum laude, et aliquam fecisse distantiam inter sanctos veteris Testamenti et novi, id est, inter eos qui habuere conjugia, et hos qui a complexu mulierum penitus recesserunt, verum pro conditione temporum alii eos tunc subjacuisse sententiae, et alii nos, in quos fines saeculorum decurrerunt. Quamdiu lex illa permansit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28); et, Maledicta sterilis, quae non parit semen in Israel (Isai. ultimo sec. LXX), nubebant omnes, et nubebantur, et derelictis parentibus, fiebant una caro. Quando vero vox illa pertonuit: Tempus breviatum est: reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant; adhaerentes Domino, unus cum eo efficimur spiritus (I Cor. VII, 29). Et quare? Quia qui sine uxore est, cogitat ea quae Dei sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier, et virgo: quae non est nupta, cogitat quae sunt Dei, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro (Ibid., 32, 33 et seqq.). Quid oblatras? quid repugnas? Vas electionis haec loquitur, Divisa est, dicens, mulier, et virgo. Vide quantae felicitatis sit, quae et nomen sexus amiserit. Virgo jam mulier non vocatur. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Virginis definitio, sanctam esse corpore et spiritu; quia nihil prosit carnem habere virginem, si mente quis nupserit. Quae vero nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Idem tu putas esse diebus et noctibus vacare orationi, vacare jejuniis; et ad adventum mariti expolire faciem, gressum frangere, simulare blanditias? Illa hoc agit, ut turpior appareat, et naturae bonum infuscet injuria. Haec ad speculum pingitur, et in contumeliam artificis conatur pulchrior esse quam nata est. Inde infantes garriunt, familia perstrepit, liberi ab osculis et ab ore dependent, computantur sumptus, impendia praeparantur. Hinc cocorum accincta manus carnes terit, hinc textricum turba commurmurat: nuntiatur interim vir venisse cum sociis. Illa ad hirundinis modum lustrat universa penetralia, si torus rigeat, si pavimenta verrerint, si ornata sint pocula, si prandium praeparatum. Responde, quaeso, inter ista ubi sit Dei cogitatio? Et hae felices domus? Caeterum ubi tympana sonant, tibia clamitat, lyra garrit, cymbalum concrepat, quis ibi Dei timor? Parasitus in contumeliis gloriatur: ingrediuntur expositae libidinum victimae, et tenuitate vestium nudae impudicis oculis ingeruntur. His infelix uxor, aut laetatur, et perit: aut offenditur, et maritus in jurgia concitatur. Hinc discordia, seminarium repudii. Aut si aliqua invenitur domus, in qua ista non fiant, quae rara avis est; tamen ipsa dispensatio domus, liberorum educatio, necessitates mariti, correctio servulorum, quam a Dei cogitatione non avocent? Defecerunt, inquit Scriptura, Sarae muliebria (Gen. XVIII, 11): post quod dicitur ad Abraham: Omnia quaecumque dicit tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. XXI, 12). Quae non est in partus anxietatibus et dolore, quae deficientibus menstrui cruoris officiis, mulier esse desiit, a Dei maledictione fit libera: nec est ad virum conversio ejus, sed e contrario vir subjicitur ei, et Domini ei voce praecipitur: Omnia quaecumque tibi dicit Sara, audi vocem ejus (Genes. III): et sic incipiunt vacare orationi. Quia quamdiu in conjugio debitum solvitur, orandi praeteritur instantia.