• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

10.

Vigilantii argumenta contra miracula.—Non possum universa percurrere, quae sanctorum presbyterorum litterae comprehendunt, de libellis illius aliqua proferam. Argumentatur contra signa atque virtutes, quae in basilicis martyrum fiunt, et dicit eas incredulis prodesse, non credentibus, quasi nunc hoc quaeratur, quibus fiant, et non, qua virtute fiant. Esto signa sint infidelium, qui quoniam sermoni, et doctrinae credere noluerunt, signis adducantur ad fidem, et Dominus incredulis signa faciebat, et tamen non idcirco Domini suggillanda sunt signa, quia illi infideles erant, sed majori admirationi erant [Al. erant], quia tantae fuere potentiae, ut etiam mentes durissimas edomarent, et ad fidem cogerent. Itaque nolo mihi dicas, signa infidelium sunt; sed responde quomodo in vilissimo pulvere, et favilla, nescio qua, tanta signorum virtutumque praesentia. Sentio, sentio, infelicissime mortalium, quid doleas, quid timeas. Spiritus iste immundus qui haec te cogit scribere, saepe hoc vilissimo tortus est pulvere, immo hodieque torquetur, et qui in te plagas dissimulat, in caeteris confitetur. Nisi forte in morem gentilium impiorumque, Porphyrii et Eunomii, has praestigias daemonum esse confingas, et non vere clamare daemones; sed sua simulare tormenta. Do consilium, ingredere basilicas martyrum, et aliquando purgaberis: invenies ibi multos socios tuos, et nequaquam cereis martyrum, qui tibi displicent, sed flammis invisibilibus combureris, et tunc fateberis, quod nunc negas, et tuum nomen, qui in Vigilantio loqueris, libere proclamabis, te esse aut Mercurium propter nummorum cupiditatem, aut Nocturnum [Al. Nocturninum], juxta Plauti Amphitryonem, quo dormiente, in Alemenae adulterio, duas noctes Jupiter copulavit, ut magnae fortitudinis Hercules nasceretur; aut certe Liberum patrem pro ebrietate et cantharo ex humeris dependente, et semper rubente facie, et spumantibus labiis, effrenatisque conviciis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Vigilantium liber unus
Übersetzungen dieses Werks
Against Vigilantius vergleichen
Gegen Vigilantius (BKV) vergleichen
Traité contre l'hérétique Vigilantius vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung