• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

6.

Sententia Haereticorum hujus temporis. Non sunt legendi libri apocryphi. Basilidis portenta verborum.—Ais enim vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei, animas apostolorum et Martyrum consedisse, nec posse de suis tumulis, et ubi voluerint adesse praesentes. Senatoriae videlicet dignitatis sunt; et non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera honestaque custodia in fortunatorum insulis et in campis Elysiis recluduntur. Tu Deo leges pones? Tu apostolis vincula injicies; ut usque ad diem judicii teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: Sequuntur Agnum, quocumque vadit (Apoc. XIV, 4). Si Agnus ubique, ergo et hi qui cum Agno sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum diabolus et daemones toto vagentur in orbe, et celeritate nimia ubique praesentes sint, martyres post effusionem sanguinis sui [Mss. ara] arca operientur inclusi, et inde exire non poterunt? Dicis in libello tuo, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio: praesertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint (Apoc. VI, 9). Si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti: quanto magis post coronas, victorias et triumphos? Unus homo Moyses, sexcentis millibus armatorum impetrat a Deo veniam (Exod. XXXII; Act. VII): et Stephanus imitator Domini sui, et primus martyr in Christo, pro persecutoribus veniam deprecatur; et postquam cum Christo esse coeperint, minus valebunt? Paulus apostolus ducentas septuaginta sex sibi dicit in navi animas condonatas, et postquam resolutus esse coeperit cum Christo, tunc ora clausurus est (Ibid. 27): et pro his qui in toto orbe ad suum Evangelium crediderunt, mutire non poterit? Meliorque erit Vigilantius canis vivens, quam ille leo mortuus (Eccles. IX)? Recte hoc de Ecclesiaste proponerem, si Paulum in spiritu mortuum confiterer. Denique sancti non appellantur mortui, sed dormientes. Unde et Lazarus qui resurrecturus erat, dormisse perhibetur (Joan XI). Et Apostolus vetat Thessalonicenses (I. Thess. IV) de dormientibus contristari. Tu vigilans dormis, et dormiens scribis: et proponis mihi librum apocryphum, qui sub nomine Esdrae a te et similibus tui legitur: ubi scriptum est, quod post mortem nullus pro aliis audeat deprecari: quem ego librum numquam legi. Quid enim necesse est in manus sumere, quod Ecclesia non recipit? Nisi forte Balsamum mihi, et Barbelum, et Thesaurum Manichaei, et ridiculum nomen Leusiborae proferas: et quia ad radices Pyrenaei habitas, vicinusque es Iberiae, Basilidis antiquissimi haeretici et imperitae scientiae, incredibilia portenta prosequeris, et proponis quod totius orbis auctoritate damnatur. Nam in Commentariolo tuo quasi pro te faciens de Salomone sumis testimonium, quod Salomon omnino non scripsit: ut qui habes alterum Esdram, habeas et Salomonem alterum: et si tibi placuerit, legito fictas revelationes omnium patriarcharum et prophetarum: et cum illas didiceris, inter mulierum textrinas cantato, immo legendas propone in tabernis tuis: ut facilius per has naenias vulgus indoctum provoces ad bibendum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Vigilantium liber unus
Traductions de cette œuvre
Against Vigilantius Comparer
Gegen Vigilantius (BKV) Comparer
Traité contre l'hérétique Vigilantius Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité