• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

9.

Quod futurum numquam est, an possibile sit. — A. Aliud sunt artes, aliud id quod per artes est. Medicina et fabrica, et artes caeterae inveniuntur in plurimis: sine peccato autem esse perpetuo, divinae solius est potestatis. Itaque aut da exemplum qui absque peccato fuerint in perpetuum: aut si dare non potes, confitere imbecillitatem tuam, et noli ponere in coelum os tuum, ut per esse, et esse posse, stultorum illudas auribus. Quis enim tibi concedet, posse hominem facere quod nullus umquam hominum potuerit? Ne tu dialecticis imbutus quidem es? Si enim potest homo, non posse tollitur. Si autem non potest, posse subvertitur. Aut concede mihi aliquem potuisse, quod fieri posse contendis: aut si nullus hoc potuit, invitus teneberis, nullum posse, quod possibile jactitas. Inter Diodorum et Chrysippum valentissimos dialecticos περὶ δυνάτου sta contentio est. Diodorus id solum posse fieri dicit, quod aut sit verum, aut verum futurum sit. Et quidquid futurum sit, id fieri necesse esse. Quidquid autem non sit futurum, id fieri non posse. Chrysippus vero et quae non sunt futura, posse fieri dicit: ut frangi hoc margaritum, etiam si id numquam futurum sit. Qui ergo aiunt hominem posse esse absque peccato si velit, non poterunt hoc verum probare, nisi futurum docuerint. Cum autem futura incerta sint omnia, et maxime ea quae numquam facta sunt, perspicuum est eos id futurum dicere, quod non sit futurum; Ecclesiaste hanc confirmante sententiam: Omne quod futurum est, jam factum est in priori saeculo.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité