• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

17.

Id etiam in collatione peccatorum intelligi. — Quid mirum in collatione Sanctorum, alios esse meliores, et alios inferiores, cum e contrario in collatione peccatorum hoc intelligi possit? Ad Jerusalem dicitur, quae multis peccatorum erat confossa vulneribus. Justificata est Sodoma ex te (Thren. IV): non quod Sodoma per se justa sit, quae in aeternos collapsa cineres (Gen. XIX), audit per Ezechielem: Sodoma restituetur in antiquum (Ezech. XVI, 52): sed quod comparatione sceleratioris Jerusalem haec justa videatur. Illa enim Dei Filium trucidavit, haec propter abundantiam panis, et per luxuriae magnitudinem excessit modum libidinis. Publicanus in Evangelio (Luc. XVIII), qui percutiebat pectus, quasi thesaurum cogitationum pessimarum, et conscientia delictorum, oculos non audebat attollere, superbientis Pharisaei collatione fit justior. Et Thamar sub specie meretricis fallit Judam, et ipsius sententia qui deceptus est, meretur audire: Justificata est Thamar magis quam ego (Gen. XXXVIII, 36). Ex quibus omnibus approbatur, non solum ad comparationem divinae Majestatis homines nequaquam esse perfectos, sed ne Angelorum quidem et caeterorum hominum, qui virtutum culmina conscenderunt; cum et tu qui melior es alterius collatione, quem imperfectum esse monstraveris, rursum ab alio te praeeunte vincaris: ac per hoc non habeas veram perfectionem, quae si perfecta sit, nulla re indiget.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy