• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

29.

Duo Pelagii capitula inter se discrepantia. — Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sint, os aperire non poteris: Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse. Et iterum: Scientiam legis non usurpare debere indoctum (Tit. XX). Aut enim magistrum, a quo didiceris, proferre cogeris, ut tibi scientiam legis liceat usurpare: aut si magister talis est, qui ab alio non didicerit, et docuerit te quod ipse ignorabat, restat ut non recte facias, qui indoctus usurpas scientiam Scripturarum, et magister prius quam discipulus esse coepisti. Nisi forte humilitate solita, magistrum tuum jactitas Dominum, qui docet omnem scientiam, et cum Moyse (Exod. XXXIV) in nube et caligine facie ad faciem audis verba Dei, et inde nobis cornuta fronte procedis. Nec hoc sufficit, sed repente mutaris in Stoicum, et de Zenonis nobis tonas supercilio, Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat (Tit. LXXIII, al. LXIV). Nonne nobis satis est, patienter perdere quod habemus, nisi violento atque raptori agamus gratias, et eum cunctis benedictionibus prosequamur? Docet Evangelium (Matth. V) ei, qui nobiscum velit judicio contendere, et per lites ac jurgia auferre tunicam, etiam pallium esse concedendum: non praecipit, ut agamus gratias, et laeti nostra perdamus. Hoc dico, non quod aliquid sceleris in hac sententia sit, sed quod ubique ὑπερβολικῶς mediocria transeas, et magna secteris. Unde adjungis, Gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam. Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem, si episcopus, presbyter, et diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerint? Cavete, clerici; cavete, monachi; viduae et virgines, periclitamini, nisi sordidas vos atque pannosas vulgus aspexerit. Taceo de hominibus saeculi, quibus aperte bellum indicitur, et inimicitiae contra Deum, si pretiosis atque nitentibus utantur exuviis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy