30.
Capitula Pelagii sibi contraria. — Audiamus et caetera: Inimicos ut proximos diligendos (Tit. CLXIV, al. CXLIV); statimque oppressus gravissimo lethargo, ponis et dicis: Inimico numquam esse credendum (Tit. CLXI, al. CXLVI), quod sibi esse contrarium, etiam me silente, perspicuum est. Sed dices [Al. dicis] utrumque vocibus Scripturae contineri, non animadvertens, quo sensu in suis locis dicta sint. Praeceptum est mihi, ut diligam inimicos, et orem pro persecutoribus. Numquid jussum est, ut ita diligam, quasi proximos et consanguineos et amicos, ut inter aemulum et necessarium nulla distantia sit? Si inimicos diligo quasi proximos, amicis quid amplius exhibebo? Aut si hoc dixeras, illud tacere debueras, ne contraria sibi in eodem loco dicere videreris, Inimico numquam esse credendum (Exod. XXIII). Sed quomodo diligatur inimicus, et lex docet (Deut. XXII, 4): Jumentum adversarii si ceciderit, sublevandum: et Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da illi potum. Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus (Rom. XII, 20); non in maledictum et condemnationem, ut plerique existimant, sed in correctionem et poenitudinem, ut superatus beneficiis, excoctus fervore charitatis, inimicus esse desistat.