• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

33.

Esse peccata ignorantiae. — C. Obsecro te, nonne legisti: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28)? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed ea quibus attribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato; aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum, quod caveri non potest. A. Callide quidem argumentaris, sed non intelligis argumentationem tuam contra sacras Scripturas facere. Volunt enim eloquia Scripturarum etiam ignorantiam habere peccatum: unde et Job (Job. I) offert hostias pro filiis suis, ne forte per ignorantiam in cogitatione peccaverint. Et qui ligna caedit, si securi ac ferro fugiente de ligno, homo fuerit occisus, pergere jubetur (Deut. XIX) ad urbem fugitivorum et tamdiu ibi esse, quamdiu Sacerdos maximus moriatur, id est, redimatur sanguine Salvatoris, aut in domo baptismatis, aut in poenitentia, quae imitatur baptismatis gratiam per ineffabilem clementiam Salvatoris, qui non vult perire quemquam, nec delectatur mortibus peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII). C. Rogo quae est ista justitia, ut in peccato tenear erroris, cujus reatum non habet conscientia? Nescio me peccasse, et ejus rei quam nescio, poenas luo? Et quid plus faciam, si sponte peccavero? A. A me sententiae et dispositionis Dei causas requiris? Respondet stultae interrogationi tuae liber Sapientiae: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Et alibi: Noli esse sapiens multum, et noli argumentari plus quam oporteat (Eccles. VII, 17). Et in eodem loco: In sapientia et in simplicitate cordis quaerite Deum (Sap. I, 1). Ac ne forte huic volumini contradicas, audi Apostolum, Evangelica clangentem tuba: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? Istae sunt quaestiones, de quibus et in alio loco scribit: Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quoniam lites generant (II Tim. II, 2, 3). Et Ecclesiastes (de quo certe libro nulla est ambiguitas), Dixi, inquit, sapiens efficiar, et ipsa longe facta est a me. Profunda profunditas, quis eam inveniet (Eccles. VII, 24, 25)? A me quaeris, quare figulus aliud vas fecerit in honorem, aliud in contumeliam, et non vis acquiescere Paulo, pro suo Domino respondenti: O homo! tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité