• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

35.

Ex Numerorum libro. — Transeamus ad Numeros, et ob contentiosorum impudentiam refutandam, summa quaeque carpamus. Nazaraeus sancto crine venerabilis, alterius subita morte maculatur, et omnes dies consecrationis ejus praeteriti irriti fiunt: posteaque pro eo offeruntur duo turtures, et duo pulli columbarum, unus pro peccato, et alter in holocaustum. In die quoque consummationis ejus offertur agnus in holocausto et agna pro peccato. Et post multa scriptum est (Num. XIV, 18): Et nunc magnificetur fortitudo Domini, sicut locutus es, dicens, Dominus longanimis et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, et mundans non faciet innocentem: pro quo Septuaginta interpretati sunt, et emundans non mundabit reum, quod scilicet etiam post indulgentiam, reus sit propriae conscientiae. Cumque, ait, ignoraverit populus, et fecerit unum ex his quae facere non debuit, post caeremoniarum longum ordinem infertur et dicitur: Offerte hircum caprarum pro peccato, et placabit Sacerdos pro omni synagoga filiorum Israel, et propitiabitur ei Dominus, quia ignorantia est: et ipsi offerent oblationem suam in sacrificium Domino pro peccato suo in conspectu ejus, quoniam nescierunt (Num. 7, 28, 29). Ibique additur: Si anima una peccaverit per ignorantiam, offeret capram anniculam pro peccato ignorantiae coram Domino, et deprecabitur pro ea sacerdos eo quod ignoraverit, pro peccato ignorantiae coram Domino, et rogabit pro ea, et propitiabitur ei (Levit. IV, 27 seqq). In kalendis singulorum mensium offertur hircus caprarum pro peccato Domino. In Pascha quoque per dies octo, a die decimo quarto mensis primi, usque ad vigesimum primum diem sacrificium pro peccato est. In Pentecoste hircus pro peccato offertur, et in kalendis mensis septimi, quando tubarum clangor concinit, eadem hirci pro peccato religio conservatur. Die quoque decimo ejusdem mensis septimi, quando jejunium est usque ad vesperam, offertur hircus caprarum pro peccato, praeter eum hircum, qui ante holocaustum pro peccato ex lege mactatur. In diebus quoque Scenopegiae, quando figebantur tabernacula, a die decimo quinto ejusdem mensis septimi usque ad diem vigesimum secundum, inter alias victimas semper pro peccato hircus offerebatur, ut illud impleatur beati David: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 5). Sex civitates eliguntur exsilii eorum, qui non sponte, sed per ignorantiam, vel jactu lapidis, vel impulsione manus, vel joco, vel lascivia absque inimicitiis, infelicitate magis quam voluntate peccaverunt, et tamen non absque crimine sunt, dum relegantur in perpetuum, et ante constitutum diem, nec supplicatione, nec pretio eorum reversio impetrari et redimi potest.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung