• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

38.

Ex Regum libris. — De Samuel et Malachim. Jonathas favum mellis gustavit in sceptro, et illuminatis oculis, periclitatur, quod nesciens fecerit. Hoc enim Scriptura testatur, quod ignoraverit a patre esse praeceptum, ne quisquam gustaret, donec victoria Domini compleretur. In tantum autem iratus est Dominus, ut sors inveniret occultum, et ipse fateretur dicens: Gustavi in summitate sceptri, quod est in manu mea, parum mellis, et ecce ego morior. Et postea intercessione et precibus populi liberatus est, dicentis ad Saul: Num Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Absit. Vivit Dominus: si ceciderit de capillis capitis ejus in terram, quia cum Domino fecit diem hanc: et liberavit populus Jonathan, et non est mortuus (I Reg. XIV, 45 seqq.). Samuel irascitur Sauli, et non vult ire cum rege (I Reg. XVI, 6, 7): postea precibus vincitur, ut ostendat humani animi in diversum mutationem. Pergit Bethleem, singulos filiorum Jesse putat ipsos esse, quos Dominus requirebat. Cumque vidisset Eliab: ait: Ecce in conspectu Domini Christus ejus. Et ait Dominus ad eum: Ne respicias ad vultum ejus, et ad staturam corporis illius, quoniam abjeci eum. Aliter enim videt homo, aliter Deus. Homo enim videt in facie, Deus in corde. Atque in hunc modum per omnes errat, per omnes corrigitur, ut pateat humanae mentis infirmitas. Isboseth Saul filius interficitur dolo a Rechab et Baana filiis Remmon Berotitae. Cumque nuntiassent David, et caput adversarii demonstrarent, occisi sunt a David, dicente: Viri impii occiderunt virum justum in domo sua et in lectulo suo. Certe Isboseth justus non erat, et tamen in eo justus appellatur, quod absque noxa interfectus est. Oza levites, cum Arca Domini transferretur Jerusalem, et lascivientes boves plaustrum in partem alteram declinassent, misit manum ut sustentaret inclinatam Arcam. Statimque sequitur: Iratus est furor Domini in Ozam, et percussit eum Deus ibi pro ignorantia, et mortuus est juxta Arcam Dei. Contristatusque David, quod percusserat Dominus Ozam, timuit Dominum in illa die, et ait: Quomodo ingredietur ad me Arca Domini (II Reg. VI, 7, 8)? David justus et propheta et unctus in regem (Ps. LXXVII), quem elegit Dominus secundum cor suum, ut faceret cunctas voluntates ejus, ut videt ignorantiam Domini furore punitam, terretur atque tristatur, nec quaerit causam a Domino, quare [Al. qua] percusserit ignorantem, sed similem sententiam pertremiscit. Praecepit David principi exercitus Joab, ut numeret populum; statimque Scriptura commemorat: Et percussit cor suum David, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quia hoc feci (II Reg. XXIV, 10). Cum juberet ut fieret, utique quid diceret, ignorabat; et tamen se ipse reprehendit, et pro hac culpa septuaginta millia hominum Angeli gladio trucidantur. Salomon completis templi caeremoniis, utrasque palmas tetendit ad Dominum, et ait: Cum peccaverit tibi populus, non est enim homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46). Ahia propheta Silonites nesciebat ad se venire uxorem Jeroboam; dixitque [Al. add. ei] Dominus: Ecce uxor Jeroboam ingredietur, ut quaerat verba a te pro filio suo qui aegrotat, juxta hoc et juxta hoc loqueris [Al. loquaris] ad eam (III Reg. XIV, 5). Eliseus sedebat in monte, venit ad eum mulier, cujus filius mortuus erat, et amplexata pedes ejus, vociferatur. Repellente autem eam Giezi, dixit ad eum vir Dei: Dimitte eam, quoniam anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, ut non annuntiaret mihi (IV Reg. IV, 27).

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité