6.
Perturbationes humani generis. — Quatuor sunt perturbationes, quibus genus vexatur humanum, duae praesentis, et duae futuri: duae bonorum, et duae malorum. Aegritudo, quae Graece dicitur λύπη, et gaudium, quod illi χάραν vel ἡ δονὴν, vocant: quamquam ἡ δονὴ voluptas a plerisque dicatur: alterum mali, alterum boni. Excedimusque mensuram, si gaudeamus super his, quae non debemus, divitiis, potentia, honoribus; inimicorum infelicitate, vel mortibus: aut e contrario praesentium malorum dolore cruciemur, adversis, exsiliis, paupertate, languore, et mortibus propinquorum, quod Apostolus fieri prohibet; et rursum si cupiamus ea quae arbitramur bona, haereditates, honores, prosperitates omnium rerum, et corporum sanitatem, et caetera quorum praesentia gaudio fruimur: et metuamus illa, quae putamus adversa; quibus ad perfectum carere juxta Stoicos, Zenonem videlicet, et Chrysippum, possibile est: juxta Peripateticos autem et difficile et impossibile est: cui sententiae omnis scripturae sanctae consentit auctoritas. Unde et Josephus Machabaeorum scriptor historiae, frangi et regi posse dixit perturbationes animi, non eradicari, et quinque Tusculanarum quaestionum Ciceronis libri, his disputationibus referti sunt. Pugnant enim, juxta Apostolum, adversum nos fragilitas corporis, et spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Manifesta sunt, dicente eodem, opera carnis et opera spiritus, et haec sibi invicem adversantur (Galat. V, 19), ut non quae volumus, illa faciamus. Si non quod volumus, facimus, sed quod nolumus, illud operamur: quomodo dicitis, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Ecce Apostolus, omnesque credentes, quod volunt, implere non possunt. Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8), non tam praeteritorum quam praesentium, ne ultra, Dei in nobis manente charitate, peccemus. Quamobrem de muliere peccatrice dicitur: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit plurimum (Luc. VII, 47). Ex quo intelligimus non nostrae solum esse potestatis facere quod velimus, sed et Dei clementiae, si nostram adjuvet voluntatem (I Joan. I).