• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

10.

A nullo legem esse completam. — Haec cuncta percurro, ut ostendam a nullo legem esse completam, et per legem mandata omnia quae continentur in lege. Deus est enim qui operatur in nobis, et velle et perficere. Laborat Apostolus (Philipp. II), et juxta justitiam quae in lege est, sine querimonia conversatus, omnia pro Christo ducit quisquilias, ut inveniatur in Christo, non habens suam justitiam, quae ex lege, sed quae ex fide Christi est a Deo. Unde scribit ad Thessalonicenses: Fidelis autem est Dominus, qui servabit eos, et custodiet a malo (II Thess. III, 3). Ergo non liberi arbitrii potestate, sed Dei clementia conservamur. Ac ne putes argumentationibus vanis, quae movent audientibus quaestiones, veritatem posse fidei subverti, idem Apostolus scribit ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem erraverunt (II Tim. I, 13, 14). Bonitas enim et misericordia Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut justificati illius gratia, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 5, 6). Haec breviter quasi ex latissimo atque pulcherrimo Apostolicae doctrinae prato carpsimus, ut durae frontis impudentia conteratur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy