• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

24.

Timidus vitare potest ad tempus peccata. — Qui cautus et timidus est, potest ad tempus vitare peccata, qui securus est de justitia sua, repugnat Deo, illiusque auxilio destitutus, insidiis hostium patet. Computrescant, dicit Abacuc, ossa mea, et subter me vermes scateant, tantum ut requiescam in die angustiae, ut ascendam ad populum fortem meum (Abac. III, 16). Hic tribulationes et angustias afflictionemque animi deprecatur, ut in futuro, virorum jam cum Christo regnantium numero societur. Ex quo perspicuum est, his pugnam atque certamen, et in futuro esse victoriam. Jesus filius Josedec, quod interpretatur justus Domini (Zach. III), sacerdos magnus, indutus describitur vestibus sordidis, qui peccatum non fecit, et tamen nostra peccata portavit, ad cujus dextram stabat Satanas, ut adversaretur ei. Diciturque ad eum post pugnam atque victoriam: Auferte vestem sordidam ab eo: Et, Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et haeres Joviniani loquitur: "Sine omni omnino peccato sum, sordida vestimenta non habeo, proprio regor arbitrio, major Apostolo sum. Ille facit quod non vult, et quod vult non facit, ego facio quod volo, et quod nolo non facio, praeparata sunt mihi regna coelorum, immo ipse ea mihi meis virtutibus praeparavi." In quo Adam tenetur obnoxius, et alii qui reos se putant in similitudinem praevaricationis Adae, ego solus cum mea caterva non teneor. Alii clausi cellulis, et feminas non videntes, quia miseri sunt, et verba mea non audiunt, torquentur desideriis: ego etiam si mulierum vallor agminibus, nullam habeo concupiscentiam. De me enim dictum est: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16, sec. LXX); et ideo non sentio, quia liberi arbitrii potestate Christi tropaeum circumfero. Audiamus per Isaiam clamantem Deum: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitam pedum vestrorum supplantant (Isai. III, 5). Quis magis supplantat populum Dei: qui liberi arbitrii potestate subnixus despicit auxilium Conditoris, et in sua voluntate securus est, an qui ad singulas sententias praeceptorum Domini judicium pertimescit? Ad hujuscemodi homines loquitur Deus: Vae vobis, qui sapientes estis apud vos, et intelligentes vestro judicio (Isai. V, 21). Isaias juxta Hebraicum plorat, et dicit: Vae mihi, quia tacui, quia immunda habens labia, et in medio populi immunda habentis labia habitans, vidi Dominum sabaoth oculis meis (Isai. LXVI, 5). Ille virtutum merito, Dei fruebatur aspectu, et conscientia peccatorum, labia sua fatebatur immunda. Non quod locutus esset aliquid, quod voluntati Domini repugnaret, sed quod siluisset, vel timore, vel pudore perterritus, nec arguisset libertate prophetica populum delinquentem. Nos peccantes quando corripimus, qui adulamur divitibus, et personas accipimus peccatorum, turpis lucri gratia? nisi forte tota eis loquimur [Al. loquamur] confidentia, quorum opibus indigemus? Ut talia non agamus, ut abstineamus nos ab omni specie peccatorum, certe verum tacuisse, peccatum est. Quamquam apud Septuaginta non sit scriptum, Quia tacui, sed, quia compunctus sum, conscientia scilicet peccatorum, ut illud compleatur Propheticum: Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4). Ille peccati spina compungitur: tu virtutum floribus vernas: Erubescet, inquit, luna, et confundetur sol, quando visitaverit Dominus super militiam coeli in excelsis (Isai. XXIV, 27), hoc est quod in alio loco scriptum est: Astra quoque non sunt munda in conspectu ejus: et, Adversum Angelos suos, perversum quid reperit (Job. XXV, 5, et IV, 18). Luna erubescit, sol confunditur, et coelum operitur cilicio, et nos intrepidi atque laetantes, quasi omni careamus vitio, occurremus judicis majestati, quando tabescent montes, erecti videlicet in superbiam, et omnis militia coelorum, vel astra, vel Angelicae dignitates: et complicabuntur sicut libri coeli, et omnis exercitus eorum instar foliorum defluet.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité