• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

3.

Inter esse et posse quantum distet. — C. Rogo, quae est ista pravitas, immo absque ratione contentio? Ne hoc quidem mihi das, ut egressus aquas [Al. aqua] baptismatis sine peccato sit? A. Aut ego sensum meum verbis explicare non valeo. aut, me explicante, ad intelligendum tardior es. C. Quonam modo? A. Recordare quid et tu dixeris, et ego quid loquar. Posuisti, hominem sine peccato esse, si velit. Ego impossibile hoc in homine esse respondeo, non quia statim a baptismate homo peccato non careat, sed illud tempus quando sine peccato est, nequaquam possibilitati humanae, sed Dei gratiae deputatur. Tolle igitur posse, et ego esse concedam. Quomodo enim potest, qui per se non potest? Aut quae est illa impeccantia, quae statim corporis hujus morte finitur? Aut certe si ultra vitam protraxerit, delicti et ignorantiae periculo subjacet [Al. subjacebit]. C. Dialectica me arte concludis, et non Christiana loqueris simplicitate, nodos mihi quosdam inter esse, et esse posse concinnans. A. Egone verborum strophis ludo, cum hoc de tua processerit officina? Tu enim dicis, non esse hominem sine peccato, sed esse posse, cum e contrario ego tribuam quod negasti, esse hominem sine peccato per Dei gratiam, et tamen per se non posse. C. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus. A. Deus possibilia mandavit, hoc nulli dubium est. Sed quia homines possibilia non faciunt, idcirco omnis mundus subditus est Deo, et indiget misericordia ejus. Aut certe si ostendere potueris, qui universa compleverit, tunc poteris demonstrare, esse hominem qui non indiget misericordia Dei. Omne enim quod fieri potest, tribus constat temporibus, aut praeterito, aut praesenti, aut futuro. Hoc quod asseris, posse hominem sine peccato esse si velit, monstra factum esse de praeterito, aut certe nunc fieri: de futuro postea videbimus. Quod si nullum potes ostendere, qui sine omni omnino peccato aut sit, aut fuerit, restat, ut de futuro tantum disputatio sit. Interim in duobus temporibus, praeterito, atque praesenti victus teneris. Si aliquis fuerit postea major Patriarchis, Prophetis, Apostolis, qui peccato careat, tunc futuris de futuro, si potueris, persuadeto.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy