• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

4.

Posse hominem pro tempore non peccare. — C. Loquere ut vis, argumentare ut libet, numquam mihi liberum arbitrium extorquebis, quod semel concessit Deus, nec valebis auferre quod mihi tribuit Deus, posse si voluero. A. Exempli gratia, uno tantum utamur testimonio: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22; Psal. LXXXVIII, 21). David sanctum esse, non dubium est, et tamen qui electus est, ut omnes Dei voluntates faceret, aliqua fecisse reprehenditur. Utique possibile erat ei facere, qui ad hoc electus est, ut omnes Dei voluntates faceret. Nec Deus in culpa est, qui praedixit eum cunctas suorum praeceptorum facere voluntates; sed ille qui praedicta non fecit. Neque enim dixit, invenisse se virum qui cunctas in perpetuum suae jussionis faceret voluntates; sed qui tantum cunctas faceret voluntates. Hoc et nos dicimus, posse hominem non peccare, si velit, pro tempore, pro loco, pro imbecillitate corporea; quamdiu intentus est animus, quamdiu chorda nullo vitio laxatur in cithara. Quod si paululum se remiserit, quomodo qui adverso flumine lembum trahit, si remiserit manus, statim retrolabitur, et fluentibus aquis, quo non vult ducitur; sic humana conditio, si paululum se remiserit, discit fragilitatem suam, et multa se non posse cognoscit. Putasne apostolum Paulum eo tempore quo scribebat, Lacernam, sive penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, ac libros, et maxime membranas (II Tim. IV, 13), de coelestibus cogitasse mysteriis, et non de his quae in usu communis vitae vel corporis necessaria sunt? Da mihi hominem qui non esuriat, non sitiat, neque algeat, non doleat, non febricitet, non torminibus et urinae difficultatibus torqueatur; et ego tibi concedam, posse hominem nihil nisi de virtutibus cogitare. Caeditur Apostolus a ministro (Act. XXIII, 3), et contra Pontificem qui caedere imperaverat, sententiam dirigit: Percutiet te Deus, paries dealbate (Isai. LIII). Ubi est illa patientia Salvatoris, qui quasi agnus ductus ad victimam, non aperuit os suum, sed clementer loquitur verberanti: Si male locutus sum, argue de malo: si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 29)? Non Apostolo detrahimus, sed gloriam Domini praedicamus, qui in carne passus, carnis injuriam superat et fragilitatem; ut taceam illud, quod commemorat: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddet illi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 14).

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité