13.
Vera perfectio in coelestibus reservatur. — Quod autem putas beatum esse, qui sit immaculatus in via, et ambulet in lege ejus, ex sequenti sensu priorem intellige. Multis testimoniis supra didicisti, legem nullum potuisse complere. Si autem Apostolus ad comparationem gratiae Christi, quae prius lucra arbitrabatur in lege, reputavit quasi stercora, ut Christum lucrifaceret, quanto magis nos scire debemus, ideo Christi et Evangelii gratiam successisse, quia in lege nemo justificari potuit? Si autem [Al. ergo] in lege nullus justificatur, quomodo ad perfectum [Al. perfectionem] immaculatus est in via, qui adhuc ambulat, et ad calcem venire festinat? Certe qui in cursu est, et in via graditur, minor est eo qui pervenit ad finem. Si ergo immaculatus est ille atque perfectus, qui adhuc ambulat in via, et graditur in lege, quid plus habebit ille, qui ad terminum viae legisque pervenit? Unde et Apostolus de Domino loquitur (Ephes. V), quod in fine mundi, et in consummatione virtutum exhibeat sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, quam vos putatis jam in ista carne mortali et corruptibili esse perfectam, et audire meremini cum Corinthiis: Jam perfecti estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis [Al. regnastis], atque utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum (I Cor. IV, 8): cum vera et absque omni sorde perfectio in coelestibus reservetur, quando sponsus loquetur ad sponsam: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7). Juxta quod et illud intelligitur: Ut sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati (Philipp. II, 15): quod non dixerit [Al. dixit] estis, sed sitis, in futurum differens, non in praesenti esse contestans, ut hic labor sit atque contentio, ibi laboris virtutisque praemia. Denique Joannes scribit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam eum videbimus sicuti est. (I Joan. III, 2) Quamquam ergo filii Dei simus, tamen similitudo Dei, et vera contemplatio, tunc nobis repromittitur, quando apparuerit in claritate sua.