10.
Cultus Hilarionis. – Capillum semel in anno die Paschae totondit: super nudam humum stratumque [0032C] iunceum usque ad mortem cubitavit. Saccum quo semel fuerat indutus, numquam lavans: et SUPERFLUUM ESSE dicens munditias in cilicio quaerere. Nec mutavit alteram tunicam, nisi cum prior penitus scissa esset. Scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationes et psalmos quasi Deo praesente recitabat. Et quia longum est per diversa tempora carptim ascensum [al. ascensus] eius edicere, comprehendam breviter ante lectoris oculos, Vitam eius pariter exponens; et deinceps ad narrandi ordinem regrediar.
