13.
Mulier sterilis prima irrumpere ausa est ad eum. – Viginti et duos iam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus, et per totas Palaestinae vulgatus urbes, cum interim mulier quaedam Eleutheropolitana cernens despectui se haberi a viro ob sterilitatem (iam enim per annos quindecim nullos coniugii fructus dederat), prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem; et nihil tale suspicanti, repente genibus eius advoluta: Ignosce, inquit, audaciae: ignosce necessitati meae. Quid avertis oculos? quid rogantem fugis? Noli mulierem aspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem. [0033D] Non habent sani opus medico; sed qui male habent (Luc. V, 31). Tandem substitit, et post tantum [0034A] temporis visa muliere, interrogavit causam adventus eius ac fletuum. Et postquam didicit, levatis ad coelum oculis, fidere iussit: euntemque lacrymis prosecutus, exacto anno vidit cum filio.
