19.
Paralyticus curatus. – Quis vero possit silentio praeterire, quod Gazanus Maiomites haud longe a monasterio eius, lapides ad aedificandum de ora maris caedens, totus paralysi dissolutus, et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus ad opus reversus est? Etenim littus quod Palaestinae Aegyptoque praetenditur [Fort. protenditur] per naturam molle arenis in saxa durescentibus asperatur; paulatimque cohaerescens sibi glarea, perdit [0036D] tactum, cum non perdat aspectum.
