• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XIII

31.

Habitaculum S. Antonii. Cellula Antonii. Ignotum sepulcrum B. Antonii. – Et quia se praebet occasio, et ad loci venimus, dignum videtur brevi sermone habitaculum tanti viri describere. Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus, ad radices suas aquas exprimit, quarum alias arenae ebibunt, [0045B] aliae ad inferiora delapsae, paulatim rivum efficiunt; super quem ex utraque ripa palmae innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. Videres senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Has vites, has arbusculas ipse plantavit: illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam [Mss. piscinulam] ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est. Istum sarculum ad fodiendam terram pluribus annis habuit. Iacebat in stratu eius, et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cellula non plus mensurae per quadrum tenens quam homo dormiens extendi poterat. Praeterea in sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus, [0045C] et arduo valde nisu [al. adnisu], duae eiusdem mensurae cellulae visebantur: in quibus venientium frequentiam, et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hae in vivo excisae saxo, ostia tantum addita habebant. Postquam autem ad hortulum venerant: Videtis, inquit Isaac, hoc pomarium [al. pomerium] arbusculis consitum, et oleribus virens; ante hoc ferme triennium cum onagrorum grex vastaret, unum e ductoribus eorum stare iussit, baculoque tundens latera: Quare, inquit, comeditis quod non seminastis? Et exinde exceptis aquis, ad quas potandas ventitabant, numquam eos nec arbusculam, nec olera contigisse. Praeterea rogabat senex, ut sibi locum tumuli eius ostenderent. Qui cum seorsum eum abduxissent, utrum [0045D] monstraverint necne ignoratur. Causam occultandi iuxta praeceptum Antonii fuisse referentes, ne Pergamius, qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpore, martyrium fabricaretur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita S. Hilarionis
Traductions de cette œuvre
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Comparer
The Life of S. Hilarion Comparer
Vie de Saint Hilarion Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité