35.
Evangeliorum codicem manu sua scripserat. – Habens igitur senex Gazanum secum, ascendit classem, quae Siciliam navigabat. Cumque venundato Evangeliorum codice, quem manu sua adolescens scripserat, dare naulum disponeret in medio ferme Adriae, naucleri filius arreptus a daemone, clamare coepit, et dicere: Hilarion serve Dei, cur nobis per te et in pelato tutos esse non licet? Da mihi spatium donec ad terram veniam, ne hic eiectus, praecipiter in abyssum. Cui ille: Si Deus meus, ait, tibi concedit ut maneas, mane; sin autem ille te eiicit, quid mihi invidiam facis, homini peccatori atque mendico? Hoc autem dicebat, ne nautae et negotiatores qui in navi erant, se, cum ad terram [0047C] pervenissent, proderent. Nec multo post purgatus est puer, patre fidem dante, et caeteris qui aderant, nulli se super eius nomine locuturos.
