Edition
ausblenden
De Oratione (ed. Diercks)
XIII.
[1] Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes. [2] Id cum scrupulosis percunctarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilati:
Edition
ausblenden
De oratione (ed. Evans)
13.
Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis spiritu vero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso a caede a saevitia a veneficiis ab idololatria ceterisque maculis quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur purae alleventur? hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: manus abluisse in domini deditione. nos dominum adoramus, non dedimus: immo et adversari debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conversationis humanae inquinamentum conscientiae causa lavemus. ceterum satis mundae sunt manus quas toto cum corpore in Christo semel lavimus.