• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De oratione

Edition Masquer
De Oratione

XVIII.

[1] Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis. [2] Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio ne commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adiuuerint de sua pace fratri transigend[us]†? [3] Quae oratio cum diuortio sancti osculi integra? [4] Quem Domino officium facientem impedit pax? [5] Quale sacrificium est a quo sine pace disceditur? [6] Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti obseruatione quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. [7] Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.

Traduction Masquer
De l'oraison dominicale

XVIII.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Oratione
Traductions de cette œuvre
De l'oraison dominicale
On Prayer Comparer
Über das Gebet (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité