X.
[1] Quoniam tamen Dominus, prospector humanarum necessitatum, seorsum post traditam orandi disciplinam Petite, inquit, et accipietis et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accidentium desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quam a praeceptis tantum ab auribus Dei longe simus.
