XV.
[1] Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta, et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent, ut est quorumdam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. [2] Quod utique, si fieri oporteret, apostoli qui de habitu orandi docent comprehendissent, nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudiuit.
