• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De oratione De Oratione

XVI.

[1] Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. Quid enim? Si Hermas ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? Vtique non. [2] Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. [3] Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. [4] Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. [5] Porro cum perinde faciant nationes uel adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. [6] Eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei uiui angelo adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est! Nisi exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Oratione
Translations of this Work
De l'oraison dominicale Compare
On Prayer Compare
Über das Gebet (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy