XXI.
[1] Sed quid promiscue obseruetur per ecclesias quasi incertum, id retractandum est, uelarine debeant uirgines an non. [2] Qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres. [3] Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. [4] Potuit enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio generaliter feminas.
