XXIV.
[1] De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in naui coram omnibus eucharistiam fecit.
