II.
[1] Incipit a testimonio Dei et merito fidei, cum dicimus: PATER QVI IN CAELIS ES, nam et Deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei uocentur. [2] Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiauit Deum, imo et praecepit ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. [3] Felices qui patrem agnoscunt! Hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum ac terram Spiritus contestatur, Filios, dicens, genui et illi me non agnouerunt. [4] Dicendo autem Patrem Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. [5] Item in Patre Filius inuocatur. Ego enim, inquit, et Pater unum sumus. [6] Ne mater quidem Ecclesia praeteritur, siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. [7] Vno igitur genere aut uocabulo et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.
