IV.
[1] Secundum hanc formam subiungimus FIAT VOLVNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus uoluntas Dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. [2] Quamquam et si simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem Deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit.
[3] Est et illa Dei uoluntas quam Dominus administrauit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiauit non suam, sed Patris facere se uoluntatem, sine dubio quae faciebat, ea erant uoluntas Patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei uoluntate.
[4] Item dicentes 'fiat uoluntas tua' uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
[5] Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum sub
